Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 456

existens aut positivum : possunt enim apprehendi modo absoluto res possibiles, res negativae, res privativae, vg. paupertas, caecitas, mors, tenebrae, etc.

3. Agimus de ideis primitivis, quae sc. abstractione spontanea immediate ex sensibus externis aut conscientia psychologica obtinentur ; non autem de ideis scientificis et distinctis quae ex reflexione et longiori inquisitione resultant (1).

DEMONSTRATIO

1 PARS : Idea abstracta est aliquid irreductibile.

Arg. — Idea abstracta et « extractum » sensibile differunt non gradu tantum sed notis essentialibus, ut ex introspectione et analysi constat. Ergo idea abstracta non est « extractum » sensibile.

ANTECEDENS probatur :

I. Differunt notis intrinsecis (i. e. objecto) :

a) Idea abstracta, seu abstractum intelligibile, exhibet quod quid est, sc. notas interiores (genericas et specificas) quibus res in se constituitur, vg. ens, substans, corporeum, vivens, etc. (2)

Extractum sensibile non exhibet quod quid est rerum, sed exteriora tantum quatenus relationem habent cum sensatione organica (3).

(1) Cf. E. PEILLAUBE, Théorie des concepts, pp. 302 sq. : — H. DEHOVE, Essai critique sur le réalisme thomiste, pp. 72 sqq. : — R. P. GARRIGOU-LAGRANGE, Rev. Thomiste, 1910, p. 824.

(2) « L'idée diffère de l'image parce qu'elle contient la raison d'être de ce qu'elle représente (quod quid est, seu ratio intima proprietatum), tandis que l'image commune des nominalistes, accompagnée d'un nom commun, contient seulement à l'état de juxtaposition les notes qu'elle fait commaitre et ne rend pas ces notes intelligibles. » R. GARRIGOU-LAGRANGE, Le sens commun... p. 25 sq.

(3) « Nomen intellectus quandam intimam cognitionem importat. Dicitur enim intellectus, quasi intus legere. Et hoc manifeste patet considerantibus differentiam intellectus et sensus. Nam cognitio sensitiva occupatur circa qualitates sensibiles exteriores. Cognitio autem intellectiva penetrat usque ad essentiam rei. Objectum enim intellectus est quod quid est, ut dicitur in 3 de Anima. » 2-2, q. 8, a. 1 ; cf. De Ver., 10, 5.