Criteriologia
p. 457
b) Idea abstracta exhibet rem absolutam, i. e. liberatam a materia et proinde a conditionibus spatii et temporis.
Extractum sensibile exhibet rem concretam, i. e. subjectam materiae, et proinde singularem in loco et tempore.
c) Idea abstracta exhibet rem totam : non enim dissociat partem a parte sed apprehendit totum objectum in suis elementis constitutivis (= abstractio totalis).
Extractum sensibile exhibet partem rei : est enim dissociatio quaedam partis ab aliis partibus (= abstractio partialis).
II. Differunt notis extrinsecis (i. e. proprietatibus quae objectum necessario consequuntur) :
Extractum sensibile, utpote subjectum conditionibus spatii et temporis, non est universale, neque necessarium, neque immutabile, neque aeternum.
E contra, abstractum intelligibile : —
a) Est universale, saltem fundamentaliter et proxime : id enim quod abstracte apprehenditur ita se habet ut possit existere indefinite, nam nullis limitibus internis adstringitur ( .
b) Est necessarium et immutabile : omissa enim materia, quae est radix mutabilitatis, essentiae abstractae sunt necessario id quod sunt, et aeque immutabiles ac numeri : si quid addatur aut subtrahatur, jam essentia non est eadem, sicut addita aut subtracta unitate mutatur numerus.
c) Est aeternum aeternitate negativa, eo sensu quod
(1) « La généralisation résulte d'une autre opération de l'intelligence, qui, considérant l'essence non plus en elle-même, mais dans son rapport avec l'existence, la regarde comme réalisable dans un nombre indéfini de cas. En droit, l'essence abstraite est générale ; pour savoir si elle l'est en fait, il devient nécessaire de considérer non plus un objet unique, mais une pluralité d'objets semblables ; la comparaison de ces objets conduira l'esprit à les assimiler ou identifier en ce qu'ils ont de commun : opération désormais possible, puisque l'intelligence abstrait l'essence des notes individuelles. » E. PEILLAUBE, Rev. de Phil., févr. 1911, p. 192.