Criteriologia
p. 459
tum valet quantum ipsa repraesentatio sensibilis (cujus objectivitas supra in C. II probata est). Atqui ideae universales primitivae, quoad id quod repraesentant, materialiter contentae sunt in datis sensuum. Ergo.
MINOR probatur : — 1 Existit aliquis nexus dependentiae inter ideas et sensationes ; — 2 Nexus iste in eo consistit quod objectum ideae desumitur ex datis sensuum (internorum aut externorum).
1 Existit nexus dependentiae. — Certum est nos non semper ideas habere, nec semper has aut illas ; sed modo ideas habemus et modo non. Si hujusce rei ratio quaeratur, ea in eo reperitur adesse quod phantasmata rerum, sensationibus obtenta, modo habemus et modo non : a) Ii quibus organismus vel nondum plane evolutus est vel morbo turbatus, non habent ideas saltem collectas et fixas : ita infantes, amentes, etc. ; — b) Ii quibus aliquod organum deest, vg. caeci, surdi, etc. non habent ideas de objectis his organis respondentibus ; — c) Si quis vult in aliis ideam alicujus rei excitare, is primum imaginem seu phantasma ejusdem rei, vel rei maxime similis et analogae, proponere conatur. In hoc consistit methodus paedagogica quae dicitur directa vel ostensiva ; — d) Indigemus imaginibus ut possimus ideas nostras recolere eisque uti : nulla enim est cogitatio absque phantasmate. Haec facta ostendunt relationem strictam adesse inter sensationem et ideam.
2 Hic nexus in eo consistit quod objectum ideae desumitur ex datis sensuum. — In objectis individuis, sensatione apprehensis, intellectus attingit illud quod notis concretis et singularibus determinatur : hoc est aliquid, substantia, corpus, vivens, etc. Inde axioma : « nihil est in intellectu quod non prius fuerit in sensu » aliquo modo, i. e. sub notis concretis seu materialiter. Etenim quando sensus aliquod objectum percipiunt, vg. coloratum vel extensum, statim intellectus in re percepta aliquid apprehendit, quod non est objectum physice existens, nec ejus imago in phantasia (differt sc. imago ab idea, eo quod est extensa, concreta, singularis), sed aliquid sui generis quo fit ut objectum