Criteriologia
p. 460
modo speciali (intentionaliter et abstracte) menti praesens sistatur, et ita cognitum fiat. Hinc objectum sensus et objectum intellectus est idem, sed unum est concretum, alterum vero abstractum.
EXEMPLUM : Sumatur idea extensionis. Ope conscientiae psychologicae comparo hanc ideam cum datis sensuum ; et video nihil positivi in conceptu extensionis adesse quod non sit in sensatione extensionis. Nempe in extensione concepta habeo « partes extra partes et aliquo modo sibi unitas » ; jamvero in extensione percepta, vg. contactu hujus libri, habeo concrete « partes extra partes et aliquo modo unitas ». Hinc extensio concepta fuit abstracta ab extensione sensu percepta.
NOTA. Praeter ideas universales primitivas et genericas, alias habemus magis scientificas in quibus notae apprehensae ita dispositae sunt ut aliae sint genericae (genus remotum aut proximum) et aliae specificae (differentia specifica) : hae ideae definitiones scientificas constituunt. Porro hujusmodi ideae tunc valent quando singulae notae, quibus essentia specifica constat, desumptae sunt ex datis sensuum, et earum conjunctio vel ordinata dispositio sub lumine sensationis effecta est. Adimpletio autem conditionis hujus reflectenti potest innotescere, ut dictum est in TH. XIV.
Corollarium
Hinc ideae possunt praebere fundamentum judiciis objective certis. Etenim :
a) Ideae, per se, sunt infallibiles, eo sensu quod nequeunt esse difformes a rebus. Positiva namque difformitas non adest quamdiu non tribuitur rei id quod ei non convenit nec ei denegatur quod ei convenit. At in idea, qua tali, nulla fit attributio (
b) Quodsi quaeratur utrum idea possit fallere per accidens, distinguenda est idea incomplexa et complexa : incomplexa ne per accidens quidem potest esse falsa ; complexa per accidens potest falsitatem continere, nimirum si
(1) Cf. É. RABIER, Logique, p. 348.