Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 461

duas notas ut sociabiles vel conjunctas exhibet quae reipsa sociabiles aut conjunctae non sunt, vg. Deus injustus, dolor inconscius, causa inactiva, circulus quadratus, etc. Attamen semper potest intellectus, notis attente consideratis, detegere num sint conjungendae necne, et sic suam pseudoideam deponere (1).

Scholion : De demonstratione nostrae thesis.

Quaeri potest quid valeat demonstratio nostra de objectivitate idearum : nam fieri non potest absque circulo vitioso vel petitione principii. Respondeo demonstrationem nostram esse ostensivam, non argumentativam : fit enim reflexione et analysi introspectiva, non deductione ope medii termini.

Difficultates.

1. Ideae universales idem objectum habent quod imagines, quando sunt de re materiali. Ergo non distinguuntur ideae ab imaginibus. — 2. Nominibus generalibus respondent imagines multiplices, nomen et tendentia ad nomen imponendum imaginibus. R. respondent ea elementa, c. ; et nihil aliud, n. — 3. His sublatis elementis, nihil restat. R. d. ex eo duntaxat quod sunt ablata, n. ; ex eo quod saltem imagines sunt necessariae, c. — 4. Nihil est in idea quod non sit in imaginibus « genericis ». R. Nego dari imagines genericas. — Inst. Imagines « compositae » pluribus conveniunt seu plura repraesentant ; ergo sunt genericae. R. d. plura repraesentant per modum typi, n. ; per modum « medii » ( = une moyenne), c. — Inst. Imagines « compositae » praescindunt a determinationibus individuorum ; ergo repraesentant per modum typi. R. d. ab aliquibus determinationibus concretis, c. ; ab omni determinatione individua, n. — 5. Idea universalis nihil reale exhibet : nam quidquid est reale est individuum. R. d. rat. : est individuum quoad suam entitatem, c. ; quoad ideam qua

(1) Id., ib., pp. 10-14.