Criteriologia
p. 465
C. Solutiones. — Ad haec problemata solvenda philosophi omnium temporum accesserunt. Praecipuae solutiones — ad quas caeterae revocantur — vocari possunt : Realismus, Anti-realismus, Semi-realismus (= realismus moderatus vel conceptualismus realisticus).
II. Generalis descriptio Realismi extremi. — Realistae et Anti-realistae hoc principium statuunt :
« Idem debet esse modus quo res est in se et in mente » : secus deficeret veritas seu conformitas intellectus cum re.
Hoc statuto principio, ita Realistae arguunt : Res concepta, quae pluribus tribuitur, est eadem ; vox qua exprimitur est eadem ; hinc realitas conceptui respondens debet esse eadem. Propterea extra conceptum mentalem existit realitas aliqua identice eadem in pluribus individuis. Scilicet in X, Y, Z eadem prorsus reperitur humanitas ; atque exinde provenit quod unusquisque est homo, eodem modo et eodem sensu — ita fere sicut si tres homines essent possessores ejusdem agri.
Nonne tamen X, Y, Z differunt inter se ? Nonne sunt tres homines ? — Profecto, inquiunt Realistae ; sed differunt individualitate sua ; individualitas autem non afficit intrinsece humanitatem quae communis est tribus ; eam afficit solum accidentaliter et quasi ab extrinseco. Differunt igitur homines non humanitate, quae est identice una eademque in omnibus, sed accidentibus huic humanitati extrinsecis. Aliis verbis : id quo individua multiplicantur est aliquid accidentale quod eorum definitionem non ingreditur.
Si humanitas communis sita sit tum extra individua tum extra Deum, ita tamen ut individua eam possideant, eo fere modo quo nummi argentei participant eamdem effigiem, tunc habetur Platonismus.
Si humanitas communis sita sit in individuis ipsis, extrinsece affecta diversis accidentibus, tunc habetur Realismus monisticus. Si existit in Deo (ad modum ideae divinae), habetur Ontologismus.