Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 466

III. Notiones de singulis formis realismi extremi.

A. Platonismus. — De mente PLATONIS non una est auctorum sententia.

Secundum ARISTOTELEM ( ), haec Plato docuit : — Res mundanae sunt singulares, contingentes, corruptibiles. Ut igitur conceptus, quibus scientia conficitur, sint veraces, eorum objecta dicenda sunt existere extra mentem et extra res, et proinde in formis quibusdam quae sint universales, necessariae, aeternae, etc. Hujusmodi formae dicuntur exemplares, utpote causae et essentiae eorum omnium quae sensibus subjiciuntur — vg. existit forma hominis, separata ab individuis humanis et extra Deum, per se subsistens, etc. quam singuli homines participant per modum imitationis, sicut plures effigies participant eumdem sigillum. Hinc non videtur Plato aliud admisisse praeter universalia in repraesentando et causando. Hanc sententiam non fuisse ex calumnia Platoni adscriptam ab Aristotele, manifestum est ex ipsius Platonis operibus.

Alii cum S. AUGUSTINO, ideas platonicas benigniori sensu intelligunt : negant ideas ponendas esse secundum Platonem extra Deum ; nihil sc. essent aliud quam ideae divinae. Fatendum est hanc interpretationem posse admitti pro idea pulchri et boni, non autem pro aliis — vg. unitatis, dualitatis, magnitudinis, parvitatis, etc.

B. fealismus monisticus. — Haec sententia duplicem formam medio aevo videtur induisse :

Prima : Una eademque est natura in singulis individuis, ita quidem ut « nulla esset in essentia individuorum diversitas, sed sola multitudine accidentium varietas » ( ). Haec doctrina, ob testimonium Abailardi, tribui solet Gulielmo CAMPELLENSI (Guillaume de Champeaux, 1070-1121). Attamen non desunt rationes quae movere nos debent

(1) I Met., c. 6, n. 4, c. 9, n. 22, sqq. ; III Met., c. 2, etc. ; — Cfr. S. TH., I, 84. 4.

(2) ABAILARDUS, Historia Calamitatum, C. V.