Criteriologia
p. 469
DEMONSTRATIO
Quamquam rejici potest Realismus ob eam rationem quod principium contradictionis evertit. dum statuit unum et idem (sc. praedicatum universale) esse sub eodem respectu (sc. reali et concreto) unum et multiplex, consultius videtur singulas Realismi formas directe confutare. Hinc duplici parte constabit demonstratio.
1 PARS : Non existit formaliter universale extra individua.
A. Confutatur Platonismus (1 ). — Arg. I (positivum) : Platonismus contradicit persuasioni omnium in testimonio conscientiae nitenti. Etenim : a) Individua humana non ideo dicuntur homines, quia sunt imitationes vel participationes unius ejusdemque humanitatis in genere. Sed, vice versa, humanitas in genere obtinetur abstractione, qua homines individui ob naturam communem sub uno conceptu apprehenduntur : non sunt igitur universalia ante res sed post res ; — b) Si homo esset humanitas seu realitas quaedam subsistens extra subjectum concretum et singulare, falso diceretur vg. Petrus est homo : nam non potest esse homo nisi per aliquid sibi intrinsecum, imo identicum (2 ).
Arg. II (negativum) : Plato ideas separatas induxit ut posset scientiam tueri. Atqui ideae separatae ad hunc finem consequendum non sunt necessariae sed potius noxiae. Ergo rejiciendae sunt.
MAJOR : Duplex proponitur argumentum a Platone : — 1 : Si nihil est stabile et constans, non potest sciri quidquam. Ideoque extra res sensibiles, quae fluxae sunt, necesse est subsistant realitates quaedam aeternae, uni-
(1) Cf. Cal MERCIER, Crit gen., pp. 360-370.
(2) « Universale, quod intendimus, praedicatur de suis inferioribus, quorum unumquodque est ipsum. Tale autem universale, quod Plato ponebat separatum, non praedicatur de suis inferioribus, nec aliquod ipsorum est ipsum. Ergo aut non est ponere universale, aut non est sic ponere sicut Plato ponebat. » Tract. I de Universalibus.