Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 470

versales, immutabiles, sc. ideae quaedam separatae : — 2 : Rebus naturae, licet in perpetuo fluxu positis, reipsa attribuuntur ideae. Sed non posset id fieri nisi in eis haberetur participatio aliqua idearum.

MINOR : 1 pars — Ideae separatae non sunt necessariae.

1. Verum est non posse dari scientiam nisi habeantur objecta stabilia. Sed res in ordine rerum existentes, postquam apprehensae sunt abstracte a conditionibus contingentibus, sunt objecta stabilia, necessaria, aeterna, etc. Cfr. th. praecedens. Ergo ideae separatae non sunt necessariae.

2. Verum est etiam rebus contingentibus tribui formas universales. Exinde autem ad summum sequeretur res contingentes esse quasi imitationes idearum exemplarium in mente artificis existentium, minime vero has ideas exemplares praexistere in statu absoluto extra mentem. Caeterum ad ideas exemplares concipiendas ducimur abstractione mentis ex elementis experientia suppeditatis; et similitudo rerum sensibilium cum ideis exemplaribus reflexione detegitur. Proinde necessariae non sunt ideae separatae.

2 pars. — Ideae separatae sunt noxiae.

Nam, admisso Platonismo, objectum cognitionis non essent res ipsae, sed rerum ideae extra res ipsas existentes (1). Neque juvat dicere : cognosci res indirecte ob suam similitudinem cum ideis. Haec enim similitudo cognosci eatenus potest quatenus cognoscitur res quae est similis; hac autem cognita, superfluae sunt ideae platonicae.

B. Confutatur Ontologismus. — Arg. I : Ontologismus ex eo argumentum desumit quod ideae universales sunt

(1)« Derisibile videtur ut, cum rerum quae nobis manifestae sunt notitiam quaerimus, alia entia in medium afferamus, quae non possunt esse eorum substantiae, cum ab eis differant secundum esse; et sic, illis substantiis cognitis, non propter hoc de istis sensibilibus judicare possemus. » S. Th., I q. 84, a. 1.