Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 472

eamdem habentes divinitatem sunt unus Deus. Jamvero unusquisque conscius est se a caeteris hominibus numerice distinctum esse. Cf. TH. XXV, 2 p.

3. Eadem natura acciperet praedicata contradictoria : idem homo esset simul loquens et non loquens, nasceretur Romae et moreretur Neapoli, gauderet in caelo, cruciaretur in inferno (1).

Arg. II (ad hominem). — Realismus monisticus logice ducit ad Pantheismum. Nam si unica est humanitas quia praedico humanitatem de omnibus hominibus, ob eamdem rationem dicenda erit unica substantia in mundo, imo unicum ens (2).

Difficultates.

I. Pro Platone. — 1. Admittendum est exemplar rerum singularium; atqui tale exemplar est idea platonica. R. exemplar immediate conspectum, n. ; reflexione cognitum, c. — 2. Atqui admittendum est exemplar immediate conspectum : nam admittenda est essentia immediate apprehensa ; porro essentia repraesentat speciem ut exemplar. R. essentia repraesentat rei speciem realiter et per identitatem, c ; idealiter et per similitudinem, n. — 3. Atqui repraesentat rei speciem realiter et idealiter : nam essentia rei est ejus causa exemplaris quae confunditur cum causa formali. R. confunditur cum causa formali intrinseca, n ; cum causa formali extrinseca, c. — 4. Atqui causa formalis intrinseca et causa formalis extrinseca sunt eadem causa : nam utraque determinationem confert rebus individuis per sui participationem. R. per idem genus participationis, n. ; per diversum, c. Formalis intrinseca participatur realiter, ita ut ipsa sit in re singulari ; extrinseca vero participatur idealiter, ita ut imitetur. — 5. Atqui causa formalis extrinseca participatur realiter : nam eadem est essentia quae est in re et quae extra rem par-

(1) Cf. REMER, Prael. phil. schol., t. I, p. 114.

(2) Cf. REMER, ibid.