Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 471

necessariae, aeternae, incorruptibiles, etc. Hoc profecto concedendum est; sed confundunt ontologistae necessitatem hypotheticam et idealem cum absoluta et reali, item aeternitatem negativam cum positiva, incorruptionem abstractam cum concreta, etc.

Arg. II : Intelligi nequit quomodo vg. homo, quem absoluta consideratione attingo in Petro, Paulo, etc., et quem singulis univoce tribuo, possit esse aliquid divinum seu ipsa idea divina. Nam 1) sic idem esse divinum esset simul unum (utpote cum Deo identicum) et multiplex (utpote existens divisim in Petro, Paulo, etc.); — 2) si omnia essent id quod sunt per participationem ejusdem esse divini, logice admittendus esset Pantheismus.

NOTA. Quodsi universalia eo sensu ideae divinae dicantur quod, si Deus creet, ideae quas in mente gerit sunt causae exemplares omnium rerum quae creantur et quae existunt in similitudine speciei, nihil est reprehendendum. Attamen hujusmodi ideae non sunt universalia in essendo, sed potius in repraesentando et causando . Fortasse haec habuit in mente Plato, sed ambigue locutus est .

II PARS : Non existit formaliter universale intra individua.

Arg. I . — Secundum Realismum monisticum, una est omnium individuorum (vg. hominum) natura, ita scilicet ut in singulis essentialiter indivisa maneat (sicut essentia divina in tribus personis, in dogmate catholico). Atqui talis existendi modus qui in SS. Trinitate mysterium est, in creaturis est impossibilis. Etenim :

1. In Trinitate, Pater, Filius et Spiritus Sanctus differunt personalitate et non natura, quia sibi opponuntur origine. Haec autem oppositio originis non existit inter omnes homines.

2. Si homines naturam numerice eamdem haberent, non essent plures homines, sed unus homo, sicut tres

(1) Cf. Cal MERCIFER, Op. cit., p. 372.

(2) Cf. SCHIFFINI, Princ. Phil., t. I, n. 354.