Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 475

igitur ? — Qui non vult esse scepticus, i. e. assensum suum suspendere, necesse est vel condemnet sensus (ita Realistae), vel condemnet intellectum (ita Anti-realistae), vel tandem componat sensus cum intellectu (ita Semi-realistae).

ANTI-REALISMI plures fuerunt aetates :

I. Apud Antiquos. — P. FONSECA, S. J., (in Met. 1. 5, c. 28, q. 11, sect. I) haec habet :

« Occasionem hujusmodi philosophis (sc. Nominalistis) dederunt Heraclitus, Antistenes et Epicurei, qui cum singularia omnia fluxa et caduca esse crederent, neque in eis stabile quidquam conciperent, scientiam omnem certamque rerum cognitionem de medio tollebant, quod Nominales ne facerent, scientias omnes, quas negare non ausi sunt, ad nomina communia retulerunt, quod nullam etiam, quemadmodum et illi, communem naturam, quae per se stabilis esset et constans, in singulis esse arbitrarentur. Et sane Heraclitus ejusque discipulus Cratylus docebant nullum dari in rebus universale, eo quod adverterant res omnes existentes, uti sensus referunt, esse in continuo fluxu (πάντα ῥεῖ). Item Epicurei, criterium et originem veritatis unice in sensibus ac sensuum repraesentationibus reponentes, nullum conceptum universalem a rebus hauriri posse consequenter deducebant. Unde de Epicuro Tullius aiebat : « Tollit definitiones, nihil de dividendo et partiendo docet, non quomodo efficitur concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur, ambigua distinguantur, ostendit, judicia rerum in sensibus posuit. » (1) Ac proinde nullam aliam dari scientiam asserebant, praeter eam quae ad vitae commoditatem aliquid confert. Stoici e converso admittebant conceptus universales, his autem nihil respondere in rebus censebant ; eo quod hi sunt incorporei, res vero corporeae. Ex his tamen conceptibus oritur scientia, cui assensus praebendus est ratione subjectivae necessitatis seu practicae vitae exigentiae. Unde Cicero refert, quod « Zeno ad haec, quae

(1) De finibus, I. I, c. 7 ; cf. I. II, c. 6.