Criteriologia
p. 476
visa sunt et quasi accepta sensibus, assensionem adjungit animarum, quam esse vult a nobis positam et voluntariam (1). »
II. Apud mediaevales. — Circa indolem Anti-realismi in medio aevo, multa sunt historice obscura (2). In hoc quidem convenerunt Anti-realistae quod Realismo adversati sunt; verum quid ipsi positive docuerint non distincte constat. Distingui solent Anti-realistae alii rigidiores, alii moderatiores.
A. Rigidiores vocantur Nominalistae, quorum doctrina ita describi consuevit: Res, quae sunt diversae, et quas ut diversas concipimus (i. e. quas diversas esse novimus), appellantur uno nomine. Hinc uni nomini nec respondet res una, nec conceptus unus; aliis verbis: non respondet res una in se, nec res una in mente. Ideoque sola nomina sunt communia, eo sensu quod ad diversa individua designanda inservire possunt. Ex altera autem parte, neque diversitas nominum arguit diversitatem ullam in rebus: vg. animalitas et rationalitas in homine sunt solummodo duo nomina ejusdem rei.
Ita sensisse videntur antiqui: Heraclitus, Cratylus, etc. Eadem sententia tribui solet ROSCELLINO (3) (+ 1092); sed ejus doctrina est potius negativa, i. e. non realistica (4). Caeterum dubitare licet num exstiterit unquam philosophus qui censuerit nomini communi nihil in mente respondere, seu qui fuerit stricto sensu nominalista. Hinc in medio aevo nominalismus et conceptualismus vix distinguuntur (5).
B. Moderatiores vocantur Conceptualistae quorum
(1) Acad., I, 14.40; cf. II, 12.37.
(2) Cf. M. DE WULF, Histoire de la philosophie médiévale (2èd. Lonvain 1905).
(3) Cf. S. Anselmus apud MIGNE, P. L. CLXXVIII, col 358 seq; — Joannes a Salisbury, Metalogicus, l. II, c. 13, etc.
(4) Cf. M. DE WULF, Op. cit., n. 195; — C MERCIER, Crit. gén., pp. 338. 345. 356.
(5) Cf. DE WULF, Op. cit., pp. 161-163, 447-450.