Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 478

tae : ita HOBBES, BERKELEY, DUGALD STEWART, J. STUART MILL, etc. — de quibus cf. TH. XXXI. Pro istis philosophis nulla existit in nobis repraesentatio objecti abstracti et absoluti, sed imagines tantum « compositae » nomini generali associatae.

B. Ad conceptualismum magis accedunt : 1. E. KANT, cum Kantianis et neo-Kantianis. Pro his, nulla est objectivitas realis conceptuum universalium : natura absoluta, seu abstractum totale, est fictio aliqua imaginationis, quam ratio sibi repraesentat tanquam universalem et necessariam extra formas et categorias mentis. At in hoc latet « illusio transcendentalis » ; siquidem nihil est necessarium aut universale in experientia sensibili.

2. Henricus BERGSON, cum anti-intellectualistis. Habetur heterogeneitas totalis inter experientiam et conceptum, ita quidem ut nulla realitas reveletur conceptibus. Realitas scilicet prout intuitioni obversatur, est aliquid continuum, perpetuo fluens, dynamicum ; objectum autem conceptus est discretum, fixum, staticum. Hinc conceptus non possunt haberi ut revelatio realitatis ; attamen aliquid utilitatis habent eo quod practice dirigunt experientiam (1). Eamdem doctrinam pluries defendit americanus psychologus William JAMES (+ 1910) (2).

NOTA. De conceptualismo J. H. NEWMAN lege L. de GRANDMAISON, Études, jan. 1907, pp. 58 sqq. ; de relationibus inter conceptualismum et « philosophiam novam », cf. N. BALTHASAR, art. cit. ; L. ROURE, Études, 1908, I, pp. 297 sqq. ; inter conceptualismum et Modernismum cf. X. MOISANT, Études, 5 mai 1908. Quomodo persistant apud nostrates nominalismus et realismus explicat P. HEDDE, Rev. Thomiste, jan. 1907.

(1) Cf. Introduction à la métaphysique, Rev. de Mét. Mor., 1903, pp. 7 seq., 25 seq. ; l'Évolution créatrice, c. 4, pp. 203-206, 217, 270, 370 seq., etc. ; Journal of Phil., Psych. and sc. Methods, 7 July 1910.

(2) Surtout dans A pluralistic Universe (New York 1909), Lect. V-VIII. — Cf. La théorie des concepts chez M. Bergson et W. James dans Rev. de Phil., déc. 1910.