Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 479

DEMONSTRATIO

Demonstratio in duas partes dividitur, licet argumenta nonnulla valeant contra omnes Anti-realismi formas.

I PARS : Universalia non sunt mera nomina.

Arg. I . — Existit discrimen essentiale inter nomina et conceptus universales qui nominibus significantur. Ergo.

ANTECEDENS probatur : —

1 Nomina mutantur in diversis linguis ; conceptus vero, seu id quod significatur, idem semper manet : vg. homo, homme, Mensch, man, etc. ; — 2 conceptus saepe menti praesto est, ubi deficiunt vocabula ad eum exprimendum ; — 3 uno eodemque nomine possunt tum diversi conceptus, tum diversa individua significari, vg. terminis aequivocis et analogicis. Ergo conceptus non sunt nomina.

Arg. II . — Nominalistae concedunt dari nomina communia — id enim est nimis evidens. Atqui hoc explicari nequit nisi dentur etiam conceptus universales. Ergo.

ANTECEDENS probatur : —

Ideo sc. adhibetur eadem vox in pluribus casibus quia idem in pluribus casibus mente concipitur. De facto, « ille qui unum tantum individuum alicujus naturae vidit, occurrentibus postea sibi aliis ejusdem naturae individuis, licet quoad notas individuantes dissimilibus, applicat idem nomen ac primo individuo pridem sibi noto. Atqui hoc non fieret, nisi ex primi individui inspectione et consideratione genita in mente fuisset notio determinatae illius naturae, abstractae a notis individuantibus et aptae inesse pluribus, i. e. notio aliqua universalis (1). »

II PARS : Universalia non sunt conceptus mere subjectivi.

Arg. I (positivum). — Quando dico : Petrus est homo, Paulus est homo, Jacobus est homo, etc., tribuo pluribus

(1) P. REMEEB, Op. cit., t. I, p. 107.