Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 482

sunt. Sed nulla prodit ratio cur unum elementum retineatur, altero rejecto — quod tamen fecit Kant.

Difficultates.

1. Quidquid existit est singulare ; ergo universale est aliquid mente fictum. R. ita singulare ut non praestet ullum fundamentum ideae universali formandae, n. ; secus, c. — 2. Quod existere nequit id non potest concipi : atqui universale existere nequit. R. quod existere nequit ob repugnantiam notarum, c. ; ob certum existendi modum, sd. non potest concipi ut existens cum illo modo, c. vel tr. ; non potest concipi quin concipiatur ut existens cum illo modo, n. — 3. Si differt modus quo res est in mente et extra mentem, conceptus non exhibet id quod est. R. si modus existendi rerum non praebet fundamentum tali modo concipiendi, c. ; si fundamentum praebet, sd. conceptus non exhibet adaequate id quod est, c. ; non exhibet inadaequate, sd. et tunc falsitas est positiva, n. : negativa, c. — 4. Nihil est unum commune pluribus. R. nihil realiter unum est realiter commune pluribus, c. ; nihil logice unum est logice commune, n. — 5. Omnis necessitas est a priori. R. i. e. pendet a forma mentis, n. ; i. e. antecedit experientiam, sd. ita ut non innotescat in experientia, n. ; ita ut possit cognosci ante omnem experientiam, tr. Nota : id falsum est pro intellectu humano : nam universalitas objecti oritur abstractione a notis individuantibus objecti sensibilis. — 6. Scholastici docent universalia pendere a mente. R. ut cognoscantur, c. ; ut sint, sd. quoad id quod concipitur, n. ; quoad modum quo concipitur, c. ; — 7. Objectum universale debet pendere ut sit aut a sensu aut ab intellectu. R. nego disjunctionem. — Vide alias difficultates optime solutas in libris manualibus, vg. apud P. REMER, op. cit., pp. 110-112.

Sommaire. — D'après les Conceptualistes, nos concepta sont tirés de la réalité, en ce sens qu'ils naissent en nous à l'excitation du réel extra-mental ; mais leur contenu ne se trouve pas pour autant hors de