Criteriologia
p. 481
respectu sub quo uno conceptu vel una idea exhibentur. Ita, ex. gr., ut aliquid respondeat conceptui hominis, sufficit ut sit in Petro, Paulo, Jacobo, etc., aliquid in quo sint sibi similes, sc. humanitas. Jamvero res singulares esse similes sub eo respectu sub quo una idea exhibentur, adversarii conceptualistae non ostendunt repugnare ( ).
Ergo concedendum est conceptualistis universalia non existere formaliter qua talia in rebus ; sed negandum est ea non existere fundamentaliter et quoad naturam conceptam.
Corollarium : De universalitate Kantiana.
Doctrina E. KANT de universalitate notionum est arbitraria, utpote quae neque evidens sit, neque cum factis certis consentiens : —
1. Principium : « Nihil est necessarium in experientia », quod Kant centies recitat, nullibi ab eo demonstratum est. Jamvero principium istud est ambiguum. Licet enim universalitas et necessitas non existant formaliter in rebus experientiae subjectis, nihil impedit quominus existant in rebus aliquo modo, nempe fundamentaliter : saltem hoc non est excludendum absque probatione.
2. Separatio quam inducit Kant inter elementum objectivum (universale) et elementum subjectivum (singulare) non consentit cum datis experientiae immediatae. Nimirum natura abstracte concepta ejusque universalitas et necessitas non apprehenduntur tanquam juxtapositae seu extrinsecus superpositae rei singulari sensibus perceptae. Vg. triangulus imaginatus, in quo mens considerat elementa trianguli constitutiva, non constat ex individuatione sensibili pura et vacua cui adnecti videam naturam absolutam trianguli. Individuatio et natura se potius offerunt menti ut idem materialiter objectum sub duobus respectibus formaliter tantum distinctis. Quapropter aeque reales sunt et admitti debent, aut aeque fictitiae et rejiciendae
(1) Id., ibid.