Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 485

solutio problematis quae medium tenet inter Realismum et Anti-realismum ; communiter appellatur realismus moderatus vel conceptualismus realisticus.

In hac doctrina :

1. Rejeitur principium : « Idem debet esse modus quo res est in mente et extra mentem ».

2. Distinctio fit inter id quod concipitur (tanquam absolutum vel commune pluribus) et modum quo concipitur.

3. Conceptus rei, qui abstractione praecisiva obtinetur, est inadaequatus quidem respectu rei singularis quam exhibet, sed falsus non est.

4. Tandem communitas conceptus fundamentum suum habet in relatione similitudinis quae inter res singulares viget. Ex. gr. homo vere convenit Petro, Paulo, Joanni. etc. quoad id quod concipitur ; et id quod concipitur ideo potest spectari ut aliquid commune pluribus, quia Petrus, Paulus, Joannes sunt sibi similes in eo quod unusquisque est homo.

Semi-realismus, licet formulis subobscuris, defensus est a P. ABAILARD (1079-1142), clarius ab Al. HAIENSI (+ 1245), ALBERTO MAGNO (1193-1280), clarissime vero a S. THOMA (1225-1274). Postea eadem doctrina facta est communis in Schola. Cf. BOSSUET, Loquque, cc. XXIX, XXX, XXXI. Eam hodie defendunt auctores tam multi ut ab eis nominandis necessario abstinendum sit.

II. Notiones generales.

I. De Universali in essendo. — Universale (unum versus alia) opponitur singulari ; significat « id quod respectum habet ad plura ». Universale complexum est propositio ex qua conclusiones multae deduci possunt ; universale incomplexum est notio simplex.

Hoc posterius distinguitur triplex : 1) Universale in

dans le jugement... Les catégories d'Aristote sont, nous le répétons, mi-logiques, mi-ontologiques, en tant qu'elles expriment le réel par abstraction, mais non par déformation. » L'Objet de la Métaphysique selon Kant et selon Aristote, pp. 122-123.