Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 486

significando, sc. unum quod multa significat, vg. termini communes, 2) in causando, sc. una causa plurium effectuum, 3) in essendo, sc. unum existens actu vel potentia in multis divisim et univoce, vg. animal. Id quod aptum est ut in multis insit potest affirmari seu praedicari de multis. ideoque dicitur etiam universale in praedicando (1).

II. Elementa essentialia universalis in essendo. — Duo sunt hujusmodi elementa: a) Unitas, et quidem non solum nominis sed etiam rei (« rationis ») nomine significatae. Hinc aequivoca et analoga non possunt esse universalia in essendo; — b) Aptitudo ut sit in pluribus numerice distinctis, ita ut fiat multiplex numero pro multiplicitate subjectorum, vg. animal ita convenit bovi. equo. mulo, etc. ut unumquodque sit vere animal, et sint plura animalia realiter distincta. Hinc essentia divina in tribus personis, anima humana in omnibus partibus corporis, Christus Dominus in omnibus hostiis consecratis, nequeunt dici universalia in essendo.

Ex thesi apparebit quaenam unitas et multiplicitas universalibus conveniat.

III. De triplici consideratione naturae. — Universale, ut patet, dicitur non de conceptu subjectivo, sed objectivo, i. e. de objecto repraesentato. Porro hoc objectum est essentia aliqua seu natura.

Jamvero natura triplici modo considerari potest:

1 Secundum esse quod habet in individuis = status singularitatis vel « contractionis », vg. humanitas in Petro (Petreitas);

2 Secundum esse intelligibile quod habet in mente, sc. prout consideratur ut abstracta a notis quibus contrahitur in individuis = status abstractionis, vg. humanitas, homo, etc.;

3 Secundum se absolute, sc. cum notis quibus eius comprehensio constat = status absolutus vel naturae

(1) Cf. SCHIFFIÑI, op. cit., t. I, n. 329 seq.