Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 31

HUME ( ). Th. JOUFFROY ( ), etc. non secus se gerunt ac dogmatici ; quare, si quis existimet eos hoc ipso argumento confutatos esse, ille ignorat elenchon.

II PARS : Certitudo est status mentis.

Hoc jam constat ex peracta analysi conscientiae, siquidem facta affectiva distinguuntur a factis repraesentativis. Attamen, quia in certitudine elementa quaedam ordinis affectivi commixta sunt, quaeri potest utrum certitudo potius status mentis dicenda sit quam status cordis vel voluntatis.

I. Concedimus omnino — id enim exploratum est observatione cum subjectiva tum objectiva — cum certitudine conjungi varios affectus, qui certitudinem vel praecedunt, vel comitantur, vel subsequuntur ( ). Adest scilicet pax, quies, securitas, tranquillitas, imo nonnunquam delectatio etiam sensibilis. Hujusmodi motus oriuntur vel ex ipso exercitio facultatis intellectivae ( ), vel ex indole objecti cogniti ( ).

II. Sed negamus elementa ordinis affectivi cum certitudine ipsa posse confundi. Etenim :

1. Quies mentis, seu « determinatio ad unum » diversa est a quiete appetitus qua homo fruitur cognitione adepta : nam quies mentis adest in omni certitudine, utpote elementum ejus essentiale ; quies autem appetitus non semper adest, vg. quando res certo cognita displicet.

2. In certitudine duo objecta (sc. subjectum et praedicatum) menti sunt praesentia, eorumque identitas judicio firmiter affirmatur, vel e contra firmiter negatur. Porro affirmatio et negatio non sunt actus tendentiae alicujus, et

(1) Cf. A treatise of human nature, Book I, Part IV, Sect. I et II.

(2) Cf. Mélanges philosophiques (Paris, Ladrange 1838), Le Scepticisme, pp. 209-221.

(3) Cf. S. Th. de Ver., 14. 1. ad 3.

(4) S. Th., 1-2, q. 31 a. 1 ad 1 ; — Ch. LAHR, op. cit., t. I, p. 48 ; — C MERCIER, Crit. gén., p 11 sq.

(5) S. Th., I q. 80 a. 1.