Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 32

proinde non pertinent ad voluntatem. — Idem confirmatur ex synonymia : nempe certitudo idem valet ac cognitio certa, scientia certa, etc. Jamvero cognitio et scientia ad actus affectivos reduci nequeunt.

3. Si certitudo esset aliquis status affectivus sequeretur leges vitae affectivae. Sunt autem affectiones de se instabiles et fugaces ; et proinde omnes certitudines pariter instabiles et fugaces esse deberent. Sed observatione propria et aliena novimus existere certitudines maxime firmas, vg. 2 + 2 = 4, existit aliquid praeter meipsum, etc. Hujusmodi igitur certitudines non sunt status affectivi.

III PARS : Certitudo essentialiter differt a dubio et ab opinione.

Haec etiam pars jam nota est ex analysi in I p. instituta. Attamen, quia nonnunquam difficile scitur utrum persuasio aliqua sit vere certitudo an maxima probabilitas, quaeri potest in quo praecise jaceat discrimen inter utrumque statum.

I. Concedimus — id enim cum e nostra tum ex aliorum experientia constat — homines in vita sua quotidiana maxime duci probabilitate, quam pro certitudine habent et quae eis ad vivendum saepe sufficit (1).

II. Sed negamus cum probabilitate etiam maxima posse confundi certitudinem. Quod ex sequentibus considerationibus patebit.

1. Formido errandi est elementum commune et dubio et opinioni. Haec ipsa formido saepe vocatur dubium (= ratio dubitandi), quod distinguitur duplex : prudens, si ratio dubitandi vel adhaesionem firmam prohibens tam gravis est ut mereatur approbationem viri prudentis ; secus est imprudens.

2. Item, si adhaesio mentis praestatur ob rationem

(1) Cf. LEFIDI, O. P., Elementa Philosophiae christianae (Paris, Louvain 1875), t. I, p. 318 ; — C MERCIER, Logique 4, p. 241.