Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 492

individua ipsa inter se similia, ut talia, intellectui fundamentum praebent ut, relictis differentiis, uno conceptu solum id exprimat in quo plura similia sunt, atque ita aliquid obtineat quod pluribus convenire et de pluribus praedicari possit. Uno verbo : communitas conceptus rationem suam habet in similitudine reali entium singularium.

Corollaria

I. De unitate universali. — Ex dictis elucet quaenam unitas competat universali. Triplex scilicet distingui debet unitas : 1 formalis, seu naturae absolute spectatae, 2 numerica (realis, materialis), seu naturae concretae et individuae, 3 universalis, quae simul dicit unitatem (sc. formalem et logicam seu mentalem) et multiplicitatem (realem), utpote implicans actualem ordinem ad plura. Hinc unitas competens universali est unitas formalis et logica (quae in mente existit, qua talis), non numerica seu realis. Sic solvitur problema supra statutum (Th. XXXII) : quomodo homines eamdem accipientes humanitatem possint esse plures homines. Nimirum eadem est humanitas absolute spectata, sc. spectatis notis essentialibus quibus humanitas formaliter constituitur ; attamen haec humanitas ita est in pluribus ut cum singulis fiat identica : hinc humanitas non est eadem numerice. Humanitas in X, Y, Z mul-

nimus Socratem et Platonem et alios esse indifferentes quantum ad rationabilitatem, hoc unum in quo non differunt, sc. rationabile, accipimus quasi universale, quod est differentia.

Qualiter autem hoc unum accipi possit manifestat consequenter (Aristoteles). Manifestum est enim quod singulare sentitur proprie et per se ; sed tamen sensus est quodammodo et ipsius universalis. Cognoscit enim Callian, non solum in quantum est Callias, sed etiam in quantum est hic homo, et similiter Socratem in quantum est hic homo. Et inde est quod, tali acceptione sensus praeexistente, anima intellectiva potest considerare hominem in utroque. Si autem ita esset quod sensus apprehenderet solum id quod est particularitatis, et nullo modo cum hoc apprehenderet universale in particulari, non esset possibile quod ex apprehensione sensus causaretur in nobis cognitio universalis. » S. Th., in 2 Anal. Post., 1. 20.