Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 491

natura in rebus potest existere sine notis individuantibus : nempe nulla natura existit ita indeterminata ut possit inesse pluribus singillatim et univoce. Sic vg. humanitas Petri, propterea quia est Petri, nequit esse simul in Paulo aut Joanne, etc.

III PARS : Adest fundamentum cur natura spectetur ut una in pluribus.

Licet natura formaliter ut universalis non existat in rebus singularibus, sed in sola mente, quaeritur utrum non existat in ipsis rebus aliqua ratio vel fundamentum cur natura concepta habeatur ut communis pluribus. Aliis verbis : quaeritur utrum non existat in rebus ratio cur possint, non obstante sua multiplicitate et diversitate, sub uno conceptu repraesentari. Respondemus affirmative.

Argumentum. — Ratio cur res plures atque diversae uno conceptu repraesentantur in ipsis rebus existit, si res ipsae sub eo respectu sub quo unico conceptu repraesentantur sunt sibi similes. Atqui revera res in multis sunt sibi similes. Ergo.

MINOR explicatur : Res singulares, utpote singulares, sunt sibi mutuo incommunicabiles, et proinde nihil est commune pluribus. Attamen hoc non impedit quominus possint communi conceptu repraesentari ; sufficit ut plures res habeant SIMILITER id quod conceptus exhibet. Ex. gr., habeo conceptum mineralis : ut hic conceptus sit communis pluribus, seu ut res plures repraesententur hoc conceptu, sufficit ut existant plura mineralia. Jamvero non tantum plura mineralia existunt, sed plura viventia, plura sensitiva, plura colorata, plura extensa, etc., etc. (1). Hinc

(1) « Si accipiantur multa singularia, quae sunt indifferentia (gal. indifferencies) quantum ad aliquid unum eis existens, illud unum, secundum quod non differunt, in anima receptum est primum universale, quidquid sit illud, sive sc. pertineat ad essentiam singularem, sive non. Quia enim invenimus Socratem et Platonem et alios esse indifferentes quantum ad albedinem, accipimus hoc unum, sc. album, quasi universale, quod est accidens. Et similiter, quia inve-