Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 497

sieurs choses, par exemple, plusieurs hommes et plusieurs triangles sous une même raison. c'est-à-dire sous celle d'homme et sous celle de triangle. »

THESIS XXXV

Universalia, quibus constituunt gradus metaphysici, non distinguunt realiter in eodem individuo (I), sed solummodo ratione cum fundamento in re (II).

Praenotanda

I. Status quaestionis. — Expositum est supra qua ratione aliquid unum possit reperiri in pluribus. Sed specialis oritur difficultas ubi agitur de pluribus notionibus universalibus uni eidemque individuo applicatis.

Quaeritur num respondeat diversa realitas singulis notionibus, an una tantum, quae tota licet sub diversis conceptibus inadaequatis exhibeatur (1) ? — Problema de universalibus, quod sub hac forma propositum acriter agitatum est in scholis mediaevalibus, vocari solet problema de gradibus metaphysicis.

Gradus metaphysici dicuntur attributa quibus aliquod ens per se unum in sua essentia constituitur : vg. Petrus est homo — Petro, quatenus est homo, haec conveniunt attributa : substantia, corpus, vivens, sentiens, rationale.

a) Gradus dicuntur, quia per haec attributa quasi per gradus quosdam fit ascensus inde ab individuo (vg. Petro) usque ad supremum genus (= substantia). Cf. arborem Porphyrianam ; — b) Metaphysici gradus dicuntur, quia mente tantum, datis experientiae innixa, percipi possunt. — Quaeritur quomodo se habeant hujusmodi gradus metaphysici in eodem individuo : vg. quomodo in Petro individuo se habeant primo animalitas et rationalitas (quibus fit homo) et deinde humanitas et Petreitas (quibus fit Petrus).

(1) « La discussion du nominalisme ancien se concentre autour de cette question : est-il vrai qu'il ne peut y avoir plusieurs concepts objectivement différents d'une même chose ? Est-il vrai qu'une distinction logique pour n'être pas trompeuse doit correspondre à une diversité réelle ? » C MERCIER, Op. cit., p. 358.