Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 498

II. Status sententiarum. — Eaedem sunt scholae de quibus jam antea diximus :

1. Realistae mediaevales contendebant gradus metaphysicos esse realitates distinctas in individuis, etiam independenter a consideratione mentis.

2. Anti-realistae prioribus contradicebant. — 1) Nominalistae docebant hos gradus non esse res sed diversa nomina ejusdem rei : quare inter gradus metaphysicos distinctio est nominalis : — 2) Conceptualistae vero censebant hos gradus neque esse res neque mera nomina, sed conceptus diversos ejusdem rei : quare inter gradus metaphysicos distinctio est pure mentalis.

3. Inter hosce adversarios subtilem locum occupant Formalistae. Hi concedebant quidem gradus metaphysicos non esse res ; sed vehementer contendebant eos esse formalitates (= elementa formalia) distinctas independenter a consideratione mentis. Ex. gr., animalitas et rationalitas in homine non debent dici res, quia sunt inseparabiles in eodem individuo ; attamen ita sunt distinctae — et quidem sua ipsarum natura — ut de una possit aliquid affirmari quod de altera negari debet, et vice versa. Quare inter gradus metaphysicos datur distinctio non realis sed formalis ex natura rei.

Haec forma realismi defensores nacta est in schola Scotistarum. De mente vero ipsius JOANNIS SCOTI (1266 aut 1274-1308) disputare licet (1).

4. Thomistae, cum DOCTORE ANGELICO, docebant gradus metaphysicos non esse res plures, sed rem unam, quae tamen fundamentum praebeat ut possit pluribus conceptibus inadaequatis apprehendi. Sic animalitas et rationalitas non sunt duae res humanitatem componentes ; humanitas enim in ordine physico est res una et simplex. Haec autem res una et simplex (sc. humanitas) ansam intellectui

1. Voir une défense de DUNS SCOT dans Dr Parthenius MINGES, O. F. M., Der angebliche exzessive Realismus des Duns Scotus, coll. BÄUMKER, t. VII, fasc. 1 (Munster 1906).