Criteriologia
p. 500
sed illud idem exhibent alio modo, i. e. diversis conceptibus inadaequatis. Inadaequatio autem se tenet ex parte modi quo res concipitur, non autem ex parte rei quae concipitur : nam res semper tota concipitur ( ).
B. Contra Formalistas.
Arg. I (positivum). — Non existit distinctio formalis ex natura rei, quae sit media inter distinctionem realem et distinctionem virtualem. — Etenim supponamus humanitatem individuam, in qua secundum Scotistas distinguitur formaliter natura universalis (specifica) et singularitas, vg. humanitas + Petreitas ; humanitas + Pauleitas, etc. Ita arguere licet : humanitas, postquam facta est individua (in Petro vel Paulo), vel manet eadem, vel non. Si 1 , distinctio est rationis (sive rationis purae, sive virtualis) : si 2 , distinctio est realis. Ergo non existit distinctio intermedia, quae esset formalis ex natura rei ( ).
Arg. II (negativum). — Doctrina Scotistarum fundamento caret. Afferunt scilicet hoc argumentum tanquam praecipuum : « Formalitates quibus praedicata contra-
(1) Cf. REMER, Summa Prael. phil. schol., t. I, p. 117. — C'est en cela que se différencie l'abstraction totale de l'abstraction formelle. Celle-ci sépare une qualité de son sujet ou substrat ; la qualité séparée n'étant qu'une partie du sujet, ne peut lui être attribuée par identité. Je ne puis pas dire par exemple : Pierre est blancheur. Au contraire, dans l'abstraction totale j'ai tout le sujet, bien que je ne l'exprime pas tout entier ; je puis donc dire : Pierre est blanc, comme je puis dire : Pierre est homme. Ce qui est Pierre, ce qui est homme, ce qui est blanc, c'est une même chose, un même sujet. Cf. S. TR., de Ente et Essentia, c. III. — NOTA. Il n'est pas ici question, répétons-le, des principes ontologiques qui font que Pierre est substance, corporelle, vivante, etc. Il va de soi que ces principes peuvent être réellement distincts. « De homine praedicatur per identitatem, quod sit substantia materialis et rationalis, quae proinde praedicata non possunt reipsa distingui nec inter se, nec ab homine. Hoc tamen non impedit, quominus ab homine et inter se distinguantur, distinctione reali saltem inadaequata, principia unde haec praedicata exoriuntur, et sic materialitas oritur ex materia, rationalitas ex forma. » SOHIFFINI, Op. cit., p. 314, n. 361.
(2) Cf. C MERCIEB, Op. cit., p. 374.