Criteriologia
p. 499
praebet ut sub duplici nota concipiatur, quarum una se habet ad modum generis (= animalitas) et altera ad modum differentiae (= rationalitas). Quare inter gradus metaphysicos datur distinctio rationis cum fundamento in re. — Aliqui tamen thomistae (vg. P. de MARIA, S. J.) distinctionem aliquam realem propugnant, quae difficile intelligitur.
NOS S. THOMAE adhaeremus.
NOTA. Praesens quaestio, licet connectatur cum problemate metaphysico de principio individuationis, non debet cum eo confundi. Cf. SCHIFFINI, Op. cit., t. I, p. 361.
DEMONSTRATIO
PARS : non realiter distinguuntur in individuo.
A. Contra Realistas.
Arg. (ex natura judicii). — Judicia objective certa pronuntio, in quibus varii gradus metaphysici eidem subjecto individuo tribuuntur per identitatem realem. Atqui quae sunt identica cum uno tertio, ea sunt inter se identica. Ergo varii gradus metaphysici in eodem individuo non realiter distinguuntur inter se, sed sunt eadem res sub diversis conceptibus.
MAJOR probatur :
Dico : Petrus est homo, Petrus est animal rationale, Petrus est ens subsistens, corporeum, vivens, sentiens, ratione praeditum. Atqui his in judiciis 1) habetur objectivitas (ubi conditiones adsunt quas enuntiat TH. XIV); — 2) praedicata sunt varii gradus metaphysici quibus Petrus in se constituitur; — 3) haec praedicata tribuuntur Petro per identitatem realem. Ergo.
CONSEQUENTIA explicatur :
Re quidem vera, si vg. homo esset aliquid re distinctum a Petro (sc. ab hoc individuo), sive partialiter sive totaliter, non posset jure dici : Petrus est homo; item si animal esset aliquid re distinctum a Petro non posset jure dici : Petrus est animal. Ergo Petrus, homo, animal, etc. idem sunt,