Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 502

Arg. — Gradus metaphysici differunt ratione cum fundamento in re, si vere adest ratio cur res ipsae possint exhiberi pluribus conceptibus inadaequatis. Atqui existit hujusmodi ratio eaque remota et proxima. Ergo.

A. REMOTA. — Ratio remota est ipsa finitudo naturae creatae, qua fit ut nulla res creata capax sit totam amplitudinem tris esse in se complectendi. Perfectio vero tris esse ita in creaturis distributa est ut superiores habeant id quod habent inferiores et aliquid ulterius. « Planta, e. g. habet perfectionem mineralium et insuper perfectiones vitae vegetativae ; animal vero his essendi rationibus aliam perfectionem adjectam habet, perfectionem sc. vitae sensitivae ; homo denique in se continet perfectiones omnes vitae vegetativae, sensitivae, rationalis. Ita fit ut in ipsis rebus intellectus rationem inveniat, propter quam unam perfectionem sibi repraesentare possit sine alia, et consequenter quidditatem rerum, sine notis individuantibus (fundamentum objectivum universalitatis) ; ita etiam fit, ut in ipsis rebus rationem detegat propter quam de re physice una (vg. homine) quatuor vg. conceptus sibi efformare possit, quorum rationes objectivae apparent ut genera, species, differentia specifica (corpus, vivens, sentiens, rationale) : aliud ut perfectibile et in potentia (genus) aliud (differentia specifica) ut determinans et perficiens (fundamentum universalitatis reflexae ut talis) (1). »

B. PROXIMA. — Ratio proxima est similitudo et dissimilitudo quae exsurgit in rebus ex eo quod aliae aliis quasi superponuntur. Ex. gr., planta aliquid commune habet

représente, d'abord, diverses raisons objectives abstraites des individualités de la nature ; puis, elle nous les fait voir fusionnées en un même objet total et arrive ainsi, en fin de compte, laborieusement mais sûrement, à une expression fidèle de la réalité. Ce double travail d'analyse et de synthèse, nécessaire à la pensée humaine, a fait donner au jugement la dénomination complexe de « compositio et divisio », composition et division. » C MERCIER, Op. cit., pp. 358-359.

(1) S. REINSTADLER, Elem. phil. schol., t. I. pp. 189-190.