Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 503

cum mineralibus (sc. substantia corporea = genus) et aliquid dissimile (sc. organica = differentia specifica); item homo sua humanitate convenit cum brutis (— animalitas) et differt a brutis (— rationalitas) (?).

Corollaria

I . De Abstractione totali. — Ex thesi intelligitur quantum adsit discriminis inter abstractionem scholasticam et abstractionem modernorum. Apud modernos, abstractio, ut diximus in TH. XXXI, est dissociatio quaedam notarum quibus aliquis complexus sensibilis constituitur; hinc pars nequit praedicari de toto nisi ob relationem aliquam extrinsecam. Apud scholasticos vero, abstractio qua formatur universale directum (seu natura absolute spectata) et quae dicitur « praecisiva totalis », non fit separando partem a parte sed apprehendendo essentiam (naturam, formam. quidditatem. quod quid est) sine individuatione, « sicut forma circuli abstrahitur per intellectum ab omni materia sensibili. » S. TH., I. 40. 3. Ad hanc abstractionem efficiendam non requiritur ut natura singularis constet ex natura communi et notis individuantibus realiter ab ea distinctis; sufficit ut natura possit seorsim considerari.

Ex dictis etiam intelligitur quomodo, apprehensa natura quae est in individuis, ipsa individua apprehendantur : natura siquidem et singularitas non re sed ratione tantum differunt.

II . De « fragmentatione » conceptuali. — Aliqua « fragmentatio » est procul dubio concedenda, quae, ut dictum est, ex infirmitate vel angustiis mentis humanae provenit. Sed 1) haec « fragmentatio » se tenet ex parte modi quo res concipitur, non ex parte rei quae concipitur; — 2) haec « fragmentatio » non tantum non tribuitur ipsis rebus singularibus sed de eis expresse negatur; — 3) tandem, in judicio res conceptibus divisa iterum, quasi novo conceptu

(2) Cf. HUGON, La lumière et la foi, c. III.