Criteriologia
p. 504
integrali, ad unitatem identitatis reducitur. Inde apparet in conceptu nihil falsitatis inesse : falsitas enim sicut veritas ibi tantum existere potest ubi fit compositio aut divisio (1).
Difficultates.
Animalitas et rationalitas realiter distinguuntur in eodem individuo. Nam : 1 animal non includit rationale ; — 2 animal non est animal, quia rationale ; — 3 homo sua animalitate convenit cum equo, sua rationalitate differt ab equo ; — 4 animal supponitur rationalitati et ab ea perficitur ; — 5 dici nequit : in homine rationalitas est animalitas.
R. Ad 1 : D. conceptus genericus animalis, c. ; animal physicum, sd. animal brutum, c. ; animal humanum, n.
Ad 2 : D. animal non est animal abstracte sumptum (ut genus) aut animal brutum, quia est rationale, c. ; non est animal humanum (sc. homo) quia est rationale, n.
Ad 3 : D. homo sua humanitate inadaequate sumpta,
(1) Nous avons cité plus haut le C MERCIER. Voici Mgr SENTROUL, un disciple, qui, comme le maître, s'inspire de saint THOMAS. « Un jugement nous montre une chose dédoublée dont il rétablit l'unité ; c'est comme la vue stéréoscopique des objets. Saint Thomas se demandant : « An possumus multa simul intelligere ? » répond : « Non potest intellectus humanus multa per modum multorum intelligere, sed per modum unius, seilicet per unam speciem. » (S. th., I. 85, 4)... Et plus loin (art. 5) : « Compositio intellectus est signum identitatis eorum quae componuntur. Non enim intellectus sic componit ut dicat quod homo est albedo, sed dicit quod homo est albus, i. e. habens albedinem. Idem autem est subjecto quod est homo et quod est habens albedinem. »
« Que conclure de là ? Fût-il la conclusion de toute une série de syllogismes, le jugement... ne constitue qu'un concept plus compréhensif d'une chose unique formellement considérée comme telle. Saint Thomas dit : « Discursus rationis semper incipit ab intellectu et terminatur ad intellectum ». Vrai Thomisme contre vrai Kantisme, Rev. néo-scol., 1906, p. 178. — Ces quelques remarques fournissent les éléments essentiels de la réponse à opposer au « morcelage » du concept, tant exploité par la « philosophie nouvelle. »