Criteriologia
p. 508
creto experientia apprehenso; porro in natura sic existenti, adhibita methodo inductionis, possunt detegi notae essentiales quae analysi ideali prius facta non innotuerant. Judicia hoc modo formata vocantur synthetica.
In his judiciis, id quod dicitur analysi aut synthesi repertum, non est (saltem non necessario) praedicatum ut est notio aliqua separata, sed praedicatum formaliter qua tale, seu nexus alicujus notae cum subjecto. Agemus primo de judiciis analyticis, postea de syntheticis.
THESIS XXXVI
Per analysim idearum obtineri possunt judicia analytica immediata (I), quae sunt objective certa (II).
Praenotanda
I. Notiones. — A. De judiciis analyticis. — « Analyticum » in philosophia critica opponitur « synthetico ».
1. Judicium est analyticum, quando praedicatum tribuitur subjecto ex sola analysi subjecti vel praedicati: vg. totum est majus sua parte; 2 + 2 = 4, etc. Judicium analyticum dicitur etiam: a) necessarium (vel in materia necessaria), quia praedicatum enuntiat notas quae vel constituunt essentiam subjecti vel ex essentia primario fluunt; — b) a priori, quia nexus praedicati cum subjecto se prodit menti absque experientia sensibili, siquidem convenientia, terminorum adest independenter ab eorum actuali existentia. Dicitur quoque metaphysicum, rationale, etc.
NOTA. In sermone scholastico, propositio judicium metaphysico necessarium exprimens dici solet « immediate nota » vel « per se nota. » Stricto sensu, propositio « per se nota » ea est cujus veritas immediate nobis manifesta est: sed latiori sensu vocatur propositio « per se nota » ea quae talis est ut, spectatis objectis quae terminis significantur, possit ejus veritas immediate patere. In primo casu, propositio dicitur « per se nota quoad nos », in secundo « per se nota quoad se ». Ulterius distinguitur duplex propositio « nota quoad nos »: aliae sunt per se notae solis doctis, eo quod indocti terminos propositionis vix intelligunt; aliae sunt per se notae omnibus, quia nemo terminos ignorare potest. Posteriores vocantur « axio-