Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 509

mata » vel « dignitatis », et sunt demonstrationis principia simpliciter prima (¹).

2. Judicium est syntheticum, quando convenientia praedicati cum subjecto ex analysi terminorum non innotescit, sed solummodo ex experientia, sive interna (vg. doleo, esurio, etc.), sive externa (vg. pluit, nix est frigida, etc.). Judicium syntheticum dicitur etiam : — a) contingens (vel in materia contingenti), quia praedicatum notas enuntiat quae vel non pertinent ad essentiam subjecti vel ad eam pertinere non cognoscuntur ante experientiam ; — b) a posteriori, quia nexus praedicati cum subjecto non potest patere nisi post experientiam. Ideoque vocatur etiam judicium istud experimentale, empiricum, physicum.

B. De judiciis immediatis. — « Immediatum » in philosophia critica opponitur « mediato ».

1. Judicium est immediatum quando convenientia praedicati cum subjecto innotescit absque auxilio medii termini, vel medii extranei. Immediate igitur non significat statim. — Judicium est mediatum, si obtentum est cum auxilio termini medii ; et proinde judicium mediatum est conclusio syllogismi.

2. Judicia analytica et synthetica possunt esse tum immediata tum mediata : — a) Judicium analyticum est immediatum, si sufficit inspectio terminorum ut appareat praedicatum in subjecto contineri ; est mediatum, si requiritur tertius terminus ; — b) Judicium syntheticum est immediatum, si ex sola experientia constat praedicatum convenire subjecto, vg. cogito, volo, doleo, etc. ; est mediatum, si requiritur ratiocinium, vg. corpora coelestia sunt gravia, etc.

II. Status quaestionis. — Distinguendae sunt quaestiones primo de existentia, secundo de origine, tertio de valore judiciorum analyticorum et praesertim primorum principiorum.

(1) Cf. Ca MERCIER, Crit., gen., p. 117 note ; P. DE BACKER, Theol. Natur., p. 16.