Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 514

obscura sunt ; haec vero principia sunt maxime evidentia. Quodsi demonstrari nequeunt, id non ex defectu claritatis provenit sed ex nimia claritate. Hoc sensu Deus nihil potest sibi demonstrare.

Scholia

I . — De partibus experientiae in formandis judiciis analyticis. — Experientia suppeditat notiones, earumque synthesim concretam ostendit ; sed necessitatem absolutam et rationem internam hujus synthesis solus intellectus percipere potest. « Etiamsi veritas principiorum ex analysi notionum reperiatur idque facile, tamen scholastici affirmant, ad evidentem cognitionem eorum, si maxime obvia excipiantur, praecedere debere experientiam de uno altero individuo vel casu particulari, non quidem tanquam adaequatum motivum affirmationis, sed ut notiones clare perspiciantur, itaque « ut intellectus manuducatur ad intelligendas exacte rationes terminorum, quibus intellectis ipse videt clare immediatam connexionem eorum inter se, quae est unica ratio assentiendi illis (1). » Hinc etiam ad intelligenda principia geometrica, figurae oculis subjiciuntur » (2).

II . — Utrum judicia analytica tautologiam (A = A) contineant? — Haec contra E. KANT sunt tenenda : 1. Subjectum et praedicatum in judiciis analyticis non sunt conceptus formaliter identici, et ex hac parte praedicatum aliquid subjecto superaddit ; — 2. Comprehensio subjecti in simplici apprehensione plerumque confusa est ; analysi autem fit distincta ; — 3. Ipsa comparatione subjecti cum praedicato novi aspectus vel novae relationes et proprietates terminorum innotescunt ; — 4. Caeterum vix est ullus philosophus qui doceat Mathesim esse mere tautologicam ; immo neque KANT id docuit, sed propterea judicia mathematica decrevit esse synthetica a priori.

(1) SUAREZ, Disp. Met., I, 6.

(2) DONAT, Critica, p. 119, n. 190. — Cf. C MERCIER, Crit. gen., p. 307 ; REMER, Prael. phil. schol., I, p. 187.