Criteriologia
p. 513
Corollaria
I . Ex thesi intelligitur falsitas : a) Doctrinae CARTESII secundum quam Deus, ut pote liberrimus, nulli necessitati logicae subditur, et proinde efficere potuisset ut 2 + 3 essent 4 vel 6 non secus ac 5 (1); item doctrinae philosophi helvetae Ch. SECRÉTAN, qui hac in re Cartesio adhaeret (2); — b) Doctrinae Fr. SUAREZ, secundum quem principium identitatis comparatae (quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se) est principium empiricum quod ad Deum applicare non licet (3); — c) Doctrinae J. STUART MILL et aliorum secundum quos judicia mathematica sunt mere empirica, et proinde valoris contingentis (4).
II . — In judiciis analyticis proferendis, quae prima principia dicuntur, homo aliquatenus particeps est divinae infallibilitatis. Etenim, ut recte advertit P. LIBERATORE (5), ad cognoscenda prima principia homo non fertur propria vi et industria, sed impulsu ipsius naturae. Cf. TH. IV. Inde est quod haec principia saepe dicuntur innata; sc. eorum cognitio non procuratur a nobis volentibus, sed sponte innascitur in animo. In his principiis admittendis homines sunt sibi aequales, licet alii possint ea enucleatius explicare quam alii. — Attamen non recte loquuntur ii qui dicunt ea principia credi. Ea enim creduntur quae
(1) Voir Réponses aux sixièmes objections (éd. Cousin, t. II, p. 353), — « Il y a dans ce point de vue une étrange confusion; nier que 2 × 4 fassent nécessairement 8, c'est encore une fois nier le principe d'identité; c'est dire que Dieu peut se nier lui-même comme être, en réalisant des contradictions ». M. BALTHASAR, Rev. néo-scol., 1907, p. 474.
(2) La Philosophie de la liberté, leçon I, pp. 16-17. — Cf. C MERCHER, Métaphysique générale 4, p. 53.
(3) Cf. C BILLOT, De Deo trino 4, p. 405.
(4) « Mill's contention that even arithmetical truths are contingent, and that in some other universe 2 + 2 might not equal 4, can now be shown to be utterly devoid of any meaning. » Morris R. COHEN, Journal of Philosophy... 1911, p. 354.
(5) Institutiones Philosophicae (éd. 1889), t. I, p. 149.