Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 518

bilitas negandi conclusionem post concessas praemissas, est logica simul et psychologica.

a) Logica : hoc scilicet est proprium formae syllogismi « ut vi praemissarum conclusio necessario sequatur, quatenus unica et tota ratio cur ipsa admittenda sit, reperiatur in praemissis, ex quibus ea deducitur (1). » Quandocumque conclusio non necessario fluit ex praemissis, non habetur proprie dictus syllogismus : nam deficit id sine quo natura syllogismi adesse non potest, sc. nexus, vel « consequentia (2). »

b) Psychologica : nempe syllogismus, per se, tollit libertatem assensus : « facit scire », i. e. producit scientiam, quae eo differt a fide quod non indiget directo influxu voluntatis.

C. De elementis syllogismi essentialibus. — Syllogismus essentialiter continet tres terminos (= materia remota) in tribus propositionibus (= materia proxima) ita dispositas ut tertia propositio necessario sequatur ex prioribus. In prima praemissa, fit comparatio termini extremi majoris cum medio, et exprimitur eorum identitas (= propositio affirmativa) vel non-identitas (= propositio negativa). In secunda praemissa, comparatur minor extremus cum eodem medio. In conclusione, exprimitur identitas vel non-identitas extremorum, prout inventi sunt identici aut non identici cum medio termino, conformiter ad principium identitatis comparatae : Quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se.

Exinde elucet in syllogismo contineri expressionem aliquam principii contradictionis. Tanquam principium directivum syllogismi citari quidem solet : Dictum de omni, dictum de nullo, sc. quod affirmatur de omnibus, de singulis affirmari debet; et quod negatur de omnibus, debet de singulis negari; sed principium illud non est aliud quam prin-

(1) Nic. MONACO, S. J., Prael. logicae dialecticae et Critices (Prati 1910), p. 176.

(2) Cf. ARIST., I Top. c. i (éd. Didot, t. I, p. 172).