Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 519

cipium contradictionis ad materiam syllogismi proxime accommodatum.

D. De legibus syllogismi. — Ut certo constet syllogismum esse manifestationem sinceram principii contradictionis, necesse est syllogismus sit in forma, seu habeat consequentiam. Ut innotescat forma, quaerenda est primo figura syllogismi (quae patet ex positione medii termini), deinde modus (ex quantitate et qualitate propositionum), tandem exquirendum est utrum leges sint observatae, sc. leges figurae et leges generales syllogismi (1). Cf. Dialectica.

II. Status quaestionis. — De facto, homines quotidie ratiocinantur, i. e. ex judiciis praeviis alia deducunt (cf. Th. II); praeterea persuasum habent cognitiones ita deductas esse certas et novas.

Quaeritur utrum hujusmodi persuasio sit non tantum res facti, sed et am res juris i. e. utrum possit coram ratione justificari.

III. Status sententiarum. — Apud ANTIQUOS non defuerunt qui syllogismum variis vitiis accusaverint; inter alios SEXTUS EMPIRICUS. Praecipuum vitium hoc esset: Antecedens jam occulte enuntiat conclusionem, siquidem eatenus est vera MAJOR quatenus singulis subjectis n eo contentis potuit applicari. Aliis verbis: ut possit poni MAJOR, cognosci debet conclusio.

Apud MODERNOS, primus inter contemptores syllogismi numeratur BACO. Attamen non valorem dialecticae negavit BACO, sed observationem naturae commendavit, ut possint primo detegi secreta mundi sensibilis, et deinde in ser-

(1) Voici ces règles en vers scolastiques :

Tum re tum sensu triplex modo terminus esto. Latius hos quam praemissae conclusio non vult. Nequaquam medium capiat conclusio fas est. Aut semel aut iterum medius generaliter esto. Ambae affirmantes nequeunt generare negantem. Utraquo si praemissa negat, nihil inde sequetur. Nil sequitur geminis ex particularibus unquam. Pejorem sequitur semper conclusio partem.