Criteriologia
p. 521
Positivistae. negata universalitate conceptuum et judiciorum analyticorum, asserunt in ratiocinio transitum fieri non posse nisi a particulari ad particulare. Hic autem transitus fit secundum leges psychologicas associationis. Nemo vero tam acriter theoriam peripateticam syllogismi impugnavit ac J. STUART MILL, in opere System of Logic, t. I. quem confutant C MERCIER, E. RABIER, etc.
Apud Scholasticos, processus discursivus semper in magno honore habitus est. Eorum thesis constanter fuit ea quam defendimus : Judicia deductione obtenta, dummodo praemissae verae sunt et leges syllogismi observatae, sunt objective certa et aliquid novi docere possunt.
DEMONSTRATIO
1 PARS : Judicia deductiva sunt objective certa.
Arg. (ex analysi deductionis). — Judicia deductione obtenta sunt objective certa, si praedicatum conclusionis tribuitur subjecto ob nexum identitatis inter utrumque existentem. Atqui rem ita se habere quandoque constat. Ergo.
MINOR probatur :
Nexus identitatis adest inter subjectum et praedicatum, si : a) ambae praemissae sunt verae, et b) si consequentia est recta. Atqui constare potest adimpletio utriusque conditionis. Ergo.
MAJOR certa est ex principio contradictionis : sc. quando praemissae sunt verae et consequentia recta, nemo negare potest conclusionem post concessas praemissas quin sibi contradicat. Secundum principium identitatis, ea quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se : et idcirco, concessa (vel negata) identitate in praemissis, identitas (vel non-identitas) debet pariter concedi in conclusione. Quodsi error latere posset in conclusione, sequeretur ipsum principium contradictionis falsum esse — quod profecto repugnat. Inde sequitur axioma : verum antecedens, ergo et con-