Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 522

sequens — et vice versa : falsum consequens, ergo et antecedens, sc. una saltem ex praemissis est falsa.

MINOR : 1 pars — Constare potest veritas praemissarum.

Praemissae vel sunt per se evidentes : tunc earum veritas immediate constat ; — vel sunt deductae, mediante uno vel multiplici syllogismo, ex principiis per se evidentibus : tunc earum veritas videtur in principiis per se notis ex quibus fluunt ; — vel denique acceptae sunt ex testimonio : tunc eandem habent certitudinem ac testimonium ipsum, cujus auctoritas evidenter constare potest, ut dicetur infra, c. IV.

MINOR : 2 pars — Constare potest rectitudo consequentiae.

Hoc constat non novo ratiocinio — sic enim procederetur in infinitum ; sed vel immediate, i. e. absque ullo labore, ut in syllogismo simplici et maxime naturali, vel cum aliqua reflexione et attenta regularum applicatione, ubi syllogismus est difficilior. Habetur evidentia consequentiae rectae, quando conclusio extorquetur quasi ex necessitate ; hanc necessitatem non esse mere subjectivam ex eo manifestum est quod assensus profertur sub lumine principii identitatis, quod non est solummodo lex mentis, sed etiam lex rerum. Cf. MAJOR.

NOTA. Infallibilitas deductionis in hoc consistit quod propositiones deductae connectuntur, mediantibus aliis propositionibus, cum principiis primis per se notis et ab eis certitudinem suam derivant (1). Nonnumquam difficultas non levis occurrit in repe-

(1) « In intellectu principiorum causatur determinatio (= certitudo) ex hoc quod aliquid per lumen intellectus sufficienter inspici per seipsum potest : in scientia vero conclusionum causatur determinatio ex hoc quod conclusio secundum actum rationis (i. e. discurrendo) in principia per se visa resolvitur... Ideo certitudo quae est in scientia et in intellectu est ex ipsa evidentia eorum quae certa esse dicuntur. » S. TH., in 3 D. 23, q. 2, a. 2. — « Natura in omnibus suis operationibus bonum intendit et conservationem eorum quae per operationem naturae flunt, et ideo in omnibus naturae operibus semper principia sunt permanentia et immutabilia et rectitudinem conservantia : principia enim manere oportet, ut dicitur in I Phys. Non enim potest esse aliqua firmitas vel certitudo in his quae sunt