Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 527

Scholion : Quid non valet syllogismus ?

Aliquid est concedendum adversariis syllogismi :

Ex notionibus abstractis, quicumque adhibeantur syllogismi, nunquam poterit deduci ulla realitas existens : ut possit aliqua realitas detegi necesse est exordium sumatur ex aliqua alia realitate prorsus inconcussa.

Veritas aut realitas dialectice deducta nunquam animos movebit sicut realitas quae hic et nunc sensibus apprehenditur : homo, utpote constans ex anima et corpore, naturaliter appetit cognitionem in qua partes habeant intellectus simul cum sensibus. Caeterum, ut saepius notat S. THOMAS, ratiocinium eatenus valet quatenus in intuitione fundatur, sc. in « intellectu principiorum. »

Difficultates.

1. In syllogismo nihil novi discitur : nam conclusio est contenta in praemissis. — R. est contenta virtualiter, c. ; actu et formaliter, n. — 2. Tunc conclusio non est extensiva sed explicativa majoris. R. nego : nam conclusio non clarius explicat id quod jam actu et formaliter habebatur ; sed efficit ut actu et formaliter cognoscatur id quod antea virtute et potentia notum erat. — 3. In ratiocinio deductivo committitur petitio principii : nam eatenus MAJOR est vera quatenus conclusio in ea continetur. R. quatenus continetur virtualiter et indeterminate, c. ; formaliter et determinate, n. — 4: Atqui enuntiari jure nequit propositio universalis nisi actu cognoscantur ejus inferiora : nam propositio universalis est collectio inferiorum. R. propositio universalis collectiva est collectio... c. ; universalis stricte dicta, n. In judicio universali, subjectum est « natura absolute spectata », quae abstrahit a quolibet individuo. — 5. Conclusio est finis praemissarum, i. e. finis ob quem adducuntur tales praemissae ; sed finis nequit intendi nisi praecognoscatur. R. Conclusio est finis praemissarum, ad modum quaestionis nondum solutae, c. ; ad modum rei cognitae, sd. et tunc nihil discitur, c. ; nihil docetur (pro