Criteriologia
p. 526
quae idem subjectum et idem praedicatum habent. Ergo.
CONCLUSIO : Nova igitur apparet cognitio in conclusione. sc. praedicatum graecus, quod in majore subjecto Atheniensis tribuebatur, in conclusione tribuitur novo subjecto sc. Socrati, qui ut subjectum conclusionis non cogitatur tanquam Atheniensis, sed sub personalibus attributis, vg. quatenus est philosophus, magister Platonis, etc. (nam Atheniensis est medius terminus, qui non debet ingredi conclusionem).
PROBATUR : 2 Negative.
Ratio propter quam nihil novi includi posset in conclusione desumitur (a J. STUART MILL, etc.) ex eo quod nequeat legitime statui major quin prius cognita sit conclusio. Atqui haec ratio est neganda. Ergo.
MINOR probatur :
Propositio major non est collectiva, i. e. non colligit brevi formula facta particularia prius observata (ut docet MILL), sed est universalis. Propositio vero universalis obtineri potest abstractione mentis qua, etiam in unico individuo, essentia apprehenditur relictis notis individuantibus ; essentiae sic abstractae, accedente analysi, possunt postea tribui notae quae ei per se conveniunt. — Quodsi quandoque asseritur conclusionem esse contentam in majore, hoc intelligi debet cum adverbio explicante, sc. virtualiter aut potentia.
NOTA. Adverbium implicite a non paucis auctoribus usurpatur cum eadem significatione ac virtualiter — in quo nihil est reprehendendum. Sed si implicite significat « ita includi in aliquo ut possit per solam analysim deduci », negandum est hoc sensu conclusionem contentam esse implicite in praemissis.
Corollarium
Ergo vanae sunt objectiones J. STUART MILL secundum quas deductio peripatetica esset sterilis. Id ex thesi clare sequitur ; addi etiam potest argumentum ex historia scientiarum, praesertim vero Mathesis, in quibus ope deductionis novae veritates fere continuo deteguntur.