Criteriologia
p. 35
Ejusmodi exercitationes maxime conferunt ad theses enucleandas et ad animum philosophicum efformandum. Solutio difficultatum latet, ut plurimum, in ipsa thesis expositione.
1. Ut homo se possit in vita dirigere sufficit (de facto et de jure) certitudo moralis, quae nihil est nisi maxima probabilitas.—2. Certitudo est quies mentis in aliquo objecto; sed in hac vita mens naturaliter est curiosa, ideoque nunquam quieta.—3. Si certitudo esset status mentis humanae, nullibi essent sceptici; existunt autem homines qui interroganti num certi sint de aliqua re respondent se non omnino certos esse.—4. Caeterum ex eo quod homines dicunt se esse certos nihil sequitur; eodem enim modo dicunt interdum se esse aegrotos vel ingenio praestantes, etc. cum tamen non sint.—5. De facto saepe homines errant in rebus quas certo se scire profitebantur; certi igitur non erant.—6. Certitudo est cumulus probabilitatum; sed probabilitates, etiam cumulatim sumptae, semper sunt probabilitates (
Sommaire. — Cette Th. I, si lègère ou si enfantine qu'elle paraisse, n'en est pas moins considèrable. Elle pose un fait et introduit une mé--
(1) Cf. P. REMER, S. J., Praelect. phil. Schol. (Prati 1895), t. I, p. 151.
(2) In., p. 149.
(3) Cf. S. TH., de Ver. q. 6, a. 3; 2-2, q. 18 a. 4.