Criteriologia
p. 34
adversariis fingendis fugandisque « ut species quaedam verae pugnae habeatur, qua philosophorum ingenia solent exerceri (1). » Quin potius convertatur acies mentis in eos scepticos qui, certitudinem ut factum psychologicum admittentes, de ejus valore objectivo dubitant; hi enim existunt atque confutari debent.
Scholion : De Ignorantia et Errore.
Status mentis ille est in quo homo conscius est se versari relate ad terminos (sc. subjectum et praedicatum) menti suae praesentes. Hinc ignorantia et error non sunt status mentis. Nam
a) In ignorantia, vel termini propositionis non sunt menti praesentes, vel si sunt menti praesentes et ignoratur utrum conveniant necne, jam habetur suspensio judicii, seu dubium. Distingui solet (2) mera nescientia (= absentia scientiae) et ignorantia (= privatio scientiae), quae est invincibilis vel vincibilis, affectata, crassa, supina, etc. Cf. Auctores Ethicae.
b) Error, statim ac fit conscius. desinit esse error. Quamdiu autem inconscius manet, pro eo qui certus est, non est error sed veritas existimata. In hoc enim mens errat quod ut verum habet id quod verum non est.
Difficultates.
Exercitationis gratia, objectiones sequentes vel aliae similes in disputationibus scholasticis afferri poterunt.
(1) Ces paroles sont du P. PALMIERI. Inst. Phil. (Romae 1874), t. I, p. 133. Au reste, tout le passage mérite d'être rapporté : « Scepticus universalis reapse nullus unquam exstitit ; ratio est quia hoc repugnat. Quaeres proinde : quorsum ergo haec Thesis, quae adversarios impugnat, qui nec sunt nec esse possunt ? Respondeo : non eo spectare Thesim ut aliqui refellantur : sed ut ostendatur universalem dubitationem repugnare. Quia vero quidam visi sunt hanc universalem dubitationem verbis profiteri, contra hos veluti adversarios impugnatio dirigitur, ut species quaedam verae pugnae habeatur, qua philosophorum ingenia solent exerceri. »
(2) Cf. S. TH., 1-2 q. 76 a. 2.