Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 534

simile praeterito » (D. HUME) vel « Cursus naturae est uniformis » (J. STUART MILL). Haec principia non sunt a priori, sed formantur in nobis automatice, vi associationis idearum, ex cumulo uniformium observationum. Uniformitates particulares mentem ducunt ad asserendam uniformitatem universalem, cujus tamen necessitas est solummodo problematica : nihil enim objectivum continet, sed tota nititur in eo quod contrarium ideo expectare non possumus (psychologice) quia contrarium nunquam observatum est. Hinc, secundum J. STUART MILL et Positivistas, principium inductionis non est analyticum, sed inductione obtentum ; neque aliud est quam lex quaedam subjectiva.

c) Alii confugiunt ad judicia synthetica a priori, more Kantianorum.

d) SCHOLASTICI inter se non consentiunt, licet conveniant omnes in admittenda necessitate alicujus principii analytici, seu ordinis idealis, ut ex factis singularibus lex jure inferri possit. Attamen plerique appellant ad principium causalitatis vel rationis sufficientis : Id quod est causa propria et necessaria habet nexum necessarium cum suo effectu.

NOTA. Quaestio utrum legitimus sit processus inductivus pendet a solutione problematis de fundamento inductionis. Qui principium analyticum et prorsus necessarium negant, ii negare debent et plerumque negant objectivum valorem legum inductione obtentarum, easque probabiles aut « practicas » tantum censent. Alii, e contra, istis legibus plenam certitudinem tribuunt.

DEMONSTRATIO

Arg. — Inductione scientifica obtineri possunt judicia synthetica universalia, quae sint objective certa, si variis methodi momentis complexive sumptis ostenditur praedicatum conclusionis contentum esse in ipsa natura subjecti. Atqui ita se res habet. Ergo.

MINOR probatur : — Praedicatum conclusionis innotescit tanquam contentum in ipsa natura subjecti, 1. si facta constare possunt ; — 2. si causa factorum detegi potest ; — 3. si lex legitime infertur. Atqui tres istae conditiones possunt adimpleri. Ergo.