Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 535

I PARS : Facta constare possunt.

Facta possunt explorari, tum quando sponte se offerunt (= observatio), tum quando consulto inducuntur (= experimentatio). Etenim : 1 Media apta praesto sunt : sc. praeter sensus, adsunt instrumenta arte facta, quorum alia augent vim sensuum (vg. telescopia, microscopia, etc.), alia supplent vices sensuum (vg. apparatus quibus inscribuntur pressiones, tensiones, aliaque phaenomena) (1) ; — 2 Conditiones bonae observationis possunt adesse : sc. a) observans liber ab opinionibus praeconceptis, studiosus, diligens, honestus (2), etc. — b) observatio accurata, methodica, sat protracta (3), etc. — c) indoles factorum : facta majoris momenti, seu « privilegiata », sicut « instantiae viae », « instantiae deviantes », « instantiae crucis », etc. (4) (BACO). Porro haec omnia adesse possunt saltem eo modo qui sufficiat ad recte concludendum. Contra hanc partem methodi experimentalis difficultates eaedem sunt quae contra veracitatem sensuum opponi solent.

II PARS : Causa factorum detegi potest.

Quodlibet factum habet antecedentia determinata, sc. suam causam (ex principio causalitatis) et praeterea varia phaenomena, quae hanc causam in ordine physico concomitantur. Atqui variis methodis adhibitis, possunt certo excludi (logice) omnia phaenomena antecedentia quae non sunt causa facti, ita ut vera ejus causa fiat certo manifesta. Ergo.

Explicatur MINOR :

Methodo coincidentiae, a BACONE proposita, aliqua determinatio causae jam obtineri poterat, sed confusa et insufficiens. J. STUART MILL methodum baconianam expo-

(1) Cf. RABIER, Op. cit., pp. 197-101.

(2) Id., pp. 101-104.

(3) Id., pp. 104-107.

(4) Id., pp. 107-111.