Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 538

Nimirum : 1. investigatio factorum nihil commune habet cum syllogismo ; — 2. inquisitioni causarum, mediantibus methodis concordantiae, differentiae, etc. praelucet syllogismus hypotheticus experimentalis. Cf. PRAENOT. III ; — 3. Detecto nexu causalitatis, ostenditur syllogismo : a) causam facti esse in ipsa rei natura vel proprietate essentiali ; inde lex abstracta : haec res, natura sua, hunc effectum secum fert ; — b) cum hac natura semper esse inveniendos effectus quorum est causa necessaria ( ).

Scholion I : De stabilitate naturae.

Stabilitas naturae non est principium, sed conclusio inductionis. Scilicet ex eo quod omnis effectus habet causam, dico : hic effectus a, in complexu a b c d, etc. constanter recurrens, habet causam sibi adaequatam proindeque constantem. Haec causa est vel natura rei vel aliquid cum ea natura ita conjunctum ut semper adsit ubi adest natura. Hinc ubicumque apparebit effectus a, inferam praesentiam causae ejusdem ; quodsi effectus est stabilis, inferam stabilitatem ejus causae. Stabilitas igitur non est aliquid « commodum », sed aliquid reale et existens.

Ex altera parte, si natura rei, in certis adjunctis, mihi nota est, possum statim ei tribuere qualitatem vel proprietatem quae, inductione prius facta, innotuit tanquam inseparabilis ab hac natura, vg. haec aqua ebulliet cum 100°, etc. Nam ubi « eadem est natura, id quod naturam consequitur in omnibus et semper est idem ».

Tandem, si Natura intelligitur complexus naturarum quibus constat mundus sensibilis, haec Natura dicenda erit stabilis, si ex effectibus mundi sensibilis potest concludi stabilitas naturarum.

II De inductione apud Aristotelem et Scholasticos. — legi possunt C s MERCIER, Logique, p. 326 ; — M. T. RICHARD, De la nature et du rôle de l'induction d'après les

(1) Cf. Id., Logique, p. 332.