Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 537

riri debet in aliquo elemento interno. At iterum b) non in elemento interno accidentali : nam elementem accidentale, utpote mutabile, constantiam facti non explicaret. Hinc c) causa facti sita est in ipsa natura rei observatae, vel saltem in aliqua proprietate cum natura inseparabiliter conjuncta.

TERTIUM : Quidquid ex natura vel essentiali proprietate sequitur, convenire debet omnibus individuis eamdem naturam possidentibus (nisi a Deo miraculum fiat : caeterum miraculum naturas rerum non mutat, sed earum exercitium ligat) (1).

NOTA. Hac methodo determinatur natura et proinde species rerum existentium. Eo quod videmus complexum quemdam qualitatum aut operationum constanter se appellare, concluditur eas connecti cum determinata natura, quae specifica dicitur. Haec primitiva cognitio ulteriore inductione perficitur, qua post facta observata, detegimus alias etiam qualitates cum eadem natura connexas esse. Porro ad leges quoque morales detegendas potest adhiberi inductio, cum hoc tamen discrimine quod lex moralis necessitatem physicam non imponit, vg. « nemo gratis mendax », « omnis homo naturaliter scire desiderat. »

Corollaria

I . — Ergo certitudo, qua tenemus qualitatem vel effectum quemdam etiam individuis futuris et nondum observatis convenire, non fundatur in instinctu caeco, ut placuit Scholae Scoticae, neque in principio vi consuetudinis acquisito : futurum simile fore praeterito, ut placuit D. Hume et aliis associationistis anglis, neque in judiciis syntheticis a priori, ut placuit Kantianis ; sed fundatur in principio causalitatis vel rationis sufficientis, cujus valor est absolute indubius. Hoc principio legitime concluditur ad naturam rerum absolutam.

II . — Hinc etiam elucet quid respondendum sit quaerenti utrum inductio scientifica reduci possit ad syllogismum.

(1) Cf. C MERCIER, Logique, pp. 318 sqq.