Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 542

tiam multis laudibus extulerit in opere suo : « Novum Organum » (1620).

↳ Paulo post, Th. HOBBES (1588-1679) totam philosophiam reduxit ad cognitionem phaenomenorum eorumque conditionum materialium. quas causas vocavit. Hanc doctrinam J. LOCKE (1632-1704) sic definire conatus est : mens per se vacua se habet ad instar speculi in quo objecta reflectuntur. Haec objecta sunt tantum impressiones quas mens tum ab intra (sc. experientia interna) tum ab extra (sc. experientia externa) accipit ; si quid ultra impressiones existit, id manet ignotum. Quod vero naturam mentis attinet, probabile est eam esse materialem.

David HUME (1711-1776) docet ideas, quibus constituitur cognitio humana, esse sensationes debiliores variis modis elaboratas ; sed contendit his sensationibus nihil certo respondere, eo quod principium causalitatis, quo constitui solet pons a subjecto ad objectum, careat valore absoluto.

B. — Sensualismus (sensismus, etc.), prout a CONDILLAC (1715-1780) expositus est, eo differt ab Empirismo quod, rejecta experientia interna, solas sensationes externas admittit tanquam fontem cognitionis humanae. Hinc omnia phaenomena interna quae vocantur ideae, judicia, motus animi, etc. nihil sunt nisi « sensationes transformatae ». Notum est exemplum statuae quo usus est Condillae ad doctrinam suam illustrandam.

NOTA. Empirismus et sensualismus saepe promiscue usurpantur in libris.

C. — Positivismus cum Empirismo tenet sola sensibilia cognosci ; proinde facta et phaenomena duntaxat aestimat, quatenus observari aut instrumentis mensurari possunt ; caetera vero, sc. substantias, causas, fines, etc. extra limites scientiae rejicit, easque pertinere dicit ad poesim, ad mysticismum, imo ad somnia somniantium. Positivismus paulum differt pro diversis ejus defensoribus.

J. STUART MILL. (1808-1873) et H. TAINE (1828-1893) doctrinam suam duplici hoc argumento propugnant : a)