Criteriologia
p. 543
ideue universales sunt mera nomina, quibus evocatur in mente imago rei significatae; — b). judicia omnia sunt experimentalia, sc. exprimunt brevi formula facta observata; eorum universalitas et necessitas est mere subjectiva, orta ex legibus associationis.
29 Aug. COMTE (1798-1857) doctrinam praecedentem confirmat ex historia, sc. lege trium actatum. Nempe genus humanum in evolutione sua, ait, triplicem statum pertransit: a theologicum, in quo facta explicantur per causalitatem entium extra-mundanorum; — b) metaphysicum, in quo facta explicantur per facultates aut vires occultas rebus immanentes; vg. principium vitale, anima, facultates, essentiae, naturae, etc; — c) positivum, in quo facta explicantur per alia facta empirica (1).
Status = positivus = est ultimus, et perfectio humana in eo magis evolvendo consistit.
30 H. SPENCER (1820-1903) cum Positivismo doctrinam coolationismi et relativismi conjunxit (2).
ID. — Agnosticismus multiplici sensu intelligi solet: 1) sensu vulgari idem valet ac negatio Dei et religionis cujusvis revelatae; — 2) sensu strictiori significat doctrinam H. SPENCER, secundum quam Deus est ? Incognoscibile (= Inconnaissable): sc. id saltem cognoscitur: Deum esse incognoscibilem; — 3) sensu strictissimo significat ignorantiam et proinde suspensionem judicii relate ad existentiam Dei et vitam futuram (= scepticismus metaphysicus).
(1) = Dans l'état positif, l'esprit humain reconnaissant l'impossibilité d'obtenir des notions absolues, renonce à chercher l'origine et la destination de l'univers, et à connaître les choses intines des prémoinenes pour s'attacher uniquement à découvrir par l'usage bien combiné du raisonnement et de l'observation leurs lois effectives c'est-à-dire leurs relations invariables de succession et de similitude. = A. COMTE, Cours de philosophie positive, I legon; — Cf. Maurice DEFOURNY, La Sociologie positiviste (Paris, Louvain 1902), C. II.
(2) Cf. L. ROURE, Doctrines et Problèmes, c. II.