Criteriologia
p. 37
in vita spontanea, seu prae-philosophica, modo spontaneo funt.
2. Praeterea agimus unice de operationibus intellectu elicitis, sive sub influxu voluntatis fiant sive non.
3. Tandem non affirmamus hominibus etiam incultis inesse cognitionem reflexam et distinctam operationum (vg. deductionis, inductionis) quibus certi funt. Aliquam tamen harum operationum cognitionem, sc. directam et confusam, ab eis non prorsus abesse ex eo patet quod, accedente analysi, haec cognitio potest fieri reflexa et distincta.
Thesis, sicuti jacet, ab omnibus fere admittitur, saltem in sua parte positiva, licet alii aliis verbis utantur.
DEMONSTRATIO
Duplex pars distingui potest in thesi : positiva, sc. certitudo acquiritur uno ex supradictis modis ; — negativa seu exclusiva, sc. non existit quintus modus quo possit oriri certitudo.
I PARS : Positiva.
I. Observatio subjectiva. — Plura nos introspectio docet :
a) Postquam sensus externus in actum prorumpit, vg. quando oculus aliquid vidit, ex. gr. hominem ; et postquam, sensatione peracta, productum est in imaginatione phantasma hominis percepti, ejusdem hominis repraesentatio intellectualis in mente oritur : quae dicitur verbum, vel idea hominis.
b) Deinde, postquam habita est idea hominis, comparatur haec idea cum aliis ideis quae jam antea acquisitae sunt vel postea demum obtinentur, vg. mortale, saxum ; comparatione tandem instituta, judicium fertur, et quidem sine ulla errandi formidine : homo est mortalis, homo non est saxum. Scilicet formatur propositio in qua prima idea est subjectum et secunda praedicatum. Judicium est affirmativum vel negativum prout affirmatur vel negatur identitas aut convenientia secundae cum prima.