Criteriologia
p. 38
c) Jamvero praedicatum convenire subjecto non semper eodem modo innotescit menti ; et proinde, pro diversitate modi hujus, judicium certum erit diversum et diversa nomina accipiet.
1. Judicia experientiae. — Aliquando accidit ut mens praedicatum tribuat subjecto, quia illud experientia sive interna sive externa reperit convenire subjecto, vg. Ego cogito, existo, sol ardet, haec aqua est calida, Petrus currit, etc. — Haec sunt judicia experientiae vel existentiae, quae dicuntur etiam judicia ordinis realis. Alia sunt immediata, vg. Ego existo ; alia sunt mediata, vg. Deus existit.
Omnia hujusmodi judicia nobis apparent tanquam synthetica : nam in conceptu ideali seu abstracto qualicumque exhibetur essentia rei tantum, quae realem existentiam non postulat. Ita vg. judicium : « Petrus existit » est syntheticum : praedicatum « existit » non est desumptum ex ipsa analysi essentiae Petri, sed aliunde, sc. experientia sive propria sive aliena testimonio accepta. Item si dico : « Aqua ista est calida » : ad hoc judicium ferendum non moveor conceptu seu « esse ideali » aquae, sed ex eo quod experior calorem aquae hic et nunc existentem ( ).
2. Judicia analytica. — Aliquando accidit ut ex ipsa analysi subjecti perspiciat mens in eo contineri praedicatum, vel rationem aliquam quae praedicatum ostendit in subjecto contineri vg. 2 + 2 = 4 ; totum est majus sua parte ; triangulus tres angulos habet. — Haec judicia
(1) Cf. CORNOLDI, S.J., Instit. Phil. Specul. (Bononiae 1878), pp. 30 et 56. — Même le jugement : Dieu existe est synthétique, parce que ce n'est pas de l'idée de Dieu, de l'Être le plus parfait qui se puisse concevoir, que je tire l'existence de Dieu, mais d'une réalité expérimentalement constatée, et qui exige un Dieu existant comme raison suffisante dernière de son être contingent. « Que Dieu soit est métaphysiquement nécessaire, mais le jugement Dieu est n'est pas cependant d'ordre idéal, parce que nous ne pouvons connaître l'existence de Dieu que dépendamment de l'examen des choses existantes et à raison de leur existence. Ce n'est qu'après cela que nous pouvons connaître l'existence de Dieu comme nécessaire en soi. » C. SENTROUL, Revue Thomiste, 1907, p. 494, note 1.